拉丁英文中文范文对照.doc

上传人:hs****ma 文档编号:548525046 上传时间:2023-11-05 格式:DOC 页数:3 大小:552.10KB
返回 下载 相关 举报
拉丁英文中文范文对照.doc_第1页
第1页 / 共3页
拉丁英文中文范文对照.doc_第2页
第2页 / 共3页
拉丁英文中文范文对照.doc_第3页
第3页 / 共3页
亲,该文档总共3页,全部预览完了,如果喜欢就下载吧!
资源描述

《拉丁英文中文范文对照.doc》由会员分享,可在线阅读,更多相关《拉丁英文中文范文对照.doc(3页珍藏版)》请在金锄头文库上搜索。

1、如有你有帮助,请购买下载,谢谢! 汉尼拔演讲(拉丁/英文/中文对照) 拉丁文 Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde aduocata ita apud eos locutus fertur. Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eund em mox in aestimanda fortuna uestra habueritis, uicimus, milites; neque enim spectacu

2、lum modo illud sed quaedam ueluti imago uestrae condicionis erat. Ac nescio an maiora uincul a maioresque necessitates uobis quam captiuis uestris fortuna circumdederit. Dextra laeuaqu e duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem nauem habentes; circa Padus amnis, maior Padus ac uiolentior Rhod

3、ano, ab tergo Alpes urgent, uix integris uobis ac uigentib us transitae. Hic uincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et e adem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia uobis ea uictoribus proponit q uibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare

4、 solent. Si Siciliam tantum a c Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra uirtute reciperaturi essemus, satis tamen ampl a pretia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne u estrum cum ipsis dominis futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis ben e i

5、uuantibus arma capite. Satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora c onsectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque uestrorum uidistis; tempus est iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot

6、armatas gentes emensos. Hic uobis terminum laborum for tuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellu m est, tam difficilem existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus hostis cruentum cert amen edidit et incliti populi regesque perleui momento uicti su

7、nt. Nam dempto hoc uno f ulgore nominis Romani, quid est cur illi uobis comparandi sint? Vt uiginti annorum militia m uestram cum illa uirtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano ter minisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos uincentes huc perue

8、nistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, uicto, circumsesso a Gal lis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in praetorio patris, clarissimi imper atoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eundem non Alpinarum modo gentium sed ipsar

9、um, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri ho c conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul. Non ego illud parui aestimo, milites, quod nemo est uestrum cuius non ante oculos ipse saepe

10、 militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego uirtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium uestrum quam imperator, procedam in aciem aduersus ignotos inter se ignorantesque. Quocumque circumtuli o

11、culos, plena omnia uideo animorum ac roboris, ueteranum pe ditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, uos socios fidelissimos fort 1页 如有你有帮助,请购买下载,谢谢! issimosque, uos, Carthaginienses, cum ob patriam, tum ob iram iustissimam pugnaturos. Inf erimus bellum infestisque signis desce

12、ndimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnatur i quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis uim quam arcentis. Accendit praeterea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me d ucem primum, deinde uos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos

13、ultimis cruciatibus a dfecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum qu ibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. Circumscri bit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, termino

14、s obseruat: Ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. Ad Hiberum est Saguntum? Nusquam te uestigio moueris. Parum est quod ueterrimas proui ncias meas, Siciliam ac Sardiniam, ademisti? Adimis etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam transcendes. Transcendes dico? Duos consul

15、es huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est nisi quod armis uindicari mus. Illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: uobis necesse est fortibus uiris esse et,

16、 omnibus inter uictoriam mortemue certa desperatione abruptis, aut uincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. Si hoc bene fixum omnibus destinatu m in animo est, iterum dicam, uicistis; nullum contemptu mortis incitamentum ad uincen dum homini ab dis immortalibus acrius datum est. 英文 Soldiers, you have seen in the fate of others an examp

展开阅读全文
相关资源
正为您匹配相似的精品文档
相关搜索

最新文档


当前位置:首页 > 中学教育 > 其它中学文档

电脑版 |金锄头文库版权所有
经营许可证:蜀ICP备13022795号 | 川公网安备 51140202000112号